212               TESTAMENTS ENREGISTRÉS AU PARLEMENT DE PARIS            (452)
ne forte, quod absit, dies extrema vite sue ipsum capiat improvisum, et ob hoc non immerito cogitans de suprerais, nolens, ut dicebat, in-testatus decedere, sed fortuitis casibus que previderi non possunt cu-piens pocius obviare ac anime sue saluti providere, de bonis et rébus sibi a Deo coliatis testamentum suuni, causa sue ultime voluntatis, fecit, condidit et ordinavit in modum qui sequitur et in formam -.
In p ri mis enim animam suam, cum de suo corpore fuerit egressa, omnipotenti Deo creatori suo, gloriose Virgini Marie ejus matri, beato Michaeli archaugelo totique curie celesti humiliter et dévote recom-mendavit, Voluit et disposuit corpus seu cadaver suum tra di eccle-siastice sepulture, videlicet, in conventum Jacobitarum Parisiensium, in Capella Réale Marie, in qua defunctus Johannes de Seris, cognatus suus germanus, ac soror ejus et quondam uxor magistri Guillermi de Seris, inhumati sunt et sepulti, que quidem Capella est, sicut itur de navi dicte ecclesie in choro ad manum dextram.
Postmodum, voluit débita sua, si que sint, solvi, et forefacta emen-dari.
Item, voluit quod, in die servicii sui, in dicta ecclesia Jacobitarum sit una missa cum nota et diacono et subdiacono, et in quatuor cor-nibus representacionis sue ponantur quatuor cerei, quiiibet de qua-luor libris cere, et sex torchie, quelibet de tribus libris; quod lutni-uare illuminabitur in die vigiliarum et die servicii in missa.
Item, voluit quod in die servicii duodecim misse celebrarentur pro sahite anime sue.
Item, legavit fratribus dicti conventus, ut irent eum quesitum pro-cessionaliter a domo usque ad ecclesiam, lam pro sepultura ejus, quam pro vigiliis ad novem lectiones et novem psaîmos et pro missa quinque francos, et residuum dicti luminarîs, qui érit, pro ecclesia sua.
Item, legavit curato Sancti Stephani, unde erat parroçhianus, pro juribus sibi pertinentibus, tam pro inhumacione quam pro luminari, quatuor francos, et quod teneatur dicere vigilias Mortuorum cum no­vem lectionibus et missa, cum diacono et subdiacono.
Item, legavit capeilanis dicti curati quatuor solidos.